monumenta.ch > Ambrosius > 59
Ambrosius, De Nabuthae, § 58 <<<     >>> § 60

§ 59

1 considera quia hos non solus possides.
2 possidet tecum tinea, possidet aerugo, quae consumit pecuniam.
3 has tibi consortes auaritia dedit.
4 uide autem quos tibi det gratia debitores: splendidum in panibus benedicent labia iustorum et testimonium bonitatis illius fiet.
5 facit tibi debitorem patrem deum, qui pro munere, quo pauper adiutus est, faenus exsoluit quasi boni debitor creditoris.
6 facit tibi debitorem filium, qui ait: esuriui et dedistis milii manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus et operuistis me.
7 quod enim unicuique minimorum conlatum est sibi dicit esse conlatum.
8 nescis, o homo, struere diuitias.
9 si uis diues esse.
10 esto pauper saeculo, ut sis deo diues.